Nullum vitium taetrius est quam avaritia, praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus. Habere enim quaestui rem publicam non modo turpe est, sed sceleratum et nefarium. Itaque, quod Apollo Pythius oraculum edidit, Spartam nulla alia re nisi avaritia esse perituram, id videtur non solum Lacedaemoniis sed etiam omnibus opulentis populis praedixisse. Nulla autem re (sibi) conciliare facilius benevolentiam multitudinis possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia.