banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Un episodio di guerra psicologica
Pagina 403 Numero 11

Labienus in equo capite nudo versari in prima acie; simul suos cohortari, non numquam legionarios Caesaris ita appellare: «Quid tu» inquit, «miles tiro? Tam feroculus es? Vos quoque iste verbis infatuavit? In magnum, mehercule, vos periculum impulit. Misereor vestri». Tum miles, «Non sum», inquit, «tiro, Labiene, sed de legione X veteranus». Tum Labienus, «Non agnosco», inquit, «signa decumanorum». Tum ait miles: «Iam me qui sim intelleges»; simul cassidem de capite deiecit, ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait: «Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse».
Bellum Africum


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39978
[darkshines] - [2015-12-09 14:19:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!