banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Priamo ottiene da Achille il corpo di Ettore
Pagina 246 Numero T2

 Hector, Priami filius, fortiter pro patria pugnavit et admirabili virtute Troiam defendit, sed frustra; singulari certamine cum Achille armis contendit et cecidit. Postquam Achilles Hectorem necavit, Troiani strenui principis cadaver in Graecorum castra transportavit. Miserum Priamum, Hectoris patrem et Troianorum regem, acer dolor torquebat, itaque Mercurii auxilio in atra nebula ad Achillem magnis cum muneribus advenit. Postquam in fortis viri tentorium intravit, ad Achillis pedes senex procubuit; multas lacrimas effudit et supplici voce oravit: «Achilles, strenue vir, divine Pelides, redde mihi mei dilecti et infelicis Hectoris corpus! Longum, crudele impiumque bellum mihi omnes meos liberos surripuit; nunc senex et solus sum. Supplex ad te veni. Preces meas exaudi, quaeso». Achilles diu tacuit sed postremo infelicis patris verba victoris ferum atque durum animum moverunt. Pelides senem sublevavit, pretiosa dona accepit et filii corpus patri reddidit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38765
[silvana] - [2015-08-26 17:13:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!