banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Resa dei Pompeiani
Pagina 191 Numero 75

 Caesar castris potitus a militibus contendit (= «cercò di ottenere») ne in praeda occupati reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere, Pompeiani de deditione agere coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum eis coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt. Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Sine recusatione hoc fecerunt passisque palmis proiecti ad terram flentes ab eo salutem petiverunt; Caesar eos consurgere iussit et pauca de lenitate sua locutus, quo minore timore adfecti essent, omnes conservavit militibusque suis commendavit ne qui eorum violaretur, neu quid sui desiderarent.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38397
[emi53rm] - [2022-01-11 10:08:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!