banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tradimento degli Aduàtuci
Pagina 87 Numero 33

 Aduatuci ad Caesarem legatos de pace miserunt. Is respondit se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum (esse) si, armis traditis, se dedissent. Legati, re nuntiata ad suos, quae imperarentur se facturos (esse) dixerunt. Armorum magna multitudine de muro iacta in fossam, quae erat ante oppidum, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis, eo die pace usi sunt. Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Sed Aduatuci, partim cum his quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, cum omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut Caesar imperarat (= imperaverat), ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo nostri concurrerunt pugnatumque est acerrime. Occisis hominum milibus quattuor, reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei, refractis portibus atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38354
[emi53rm] - [2021-10-11 06:02:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!