banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catone sostiene che la vecchiaia può anche essere florida
Pagina 243 Numero 207

 Gneus et Publius Scipiones, tamquam Lucius Aemilius et Publius Africanus, comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, et ab omnibus bonarum artium magistri putabantur, quamvis consenuissent vires atque defecissent. Quamquam ipsa ista defectio virium vitiis adulescentiae saepius efficitur quam senectutis: libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat tamen se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam, quam adulescentia fuisset. Ego Lucium Metellum memini, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret. Nihil necesse mihi est de me ipso dicere, quamquam id est quidem senile aetatique nostrae conceditur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38185
[emi53rm] - [2021-10-08 06:15:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!