banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pubblica letizia a Roma per l'annuncio della sconfitta di Perseo
Pagina 206 Numero 168

 Ante diem sextum Kal. Octobres hora fere secunda legati a Lucio Aemilio consule urbem ingressi sunt. Senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. Ibi tantum temporis retenti (sunt), dum exponerent, quantae regiae copiae peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam pavide rex fugisset. Eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt; renovataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas diis irea, ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum compleri tota urbe deorum immortalium templa. Senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab Lucio Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus sacrificari iussit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38132
[emi53rm] - [2021-10-04 07:23:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!