banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Apelle e Protogene
Pagina 192 Numero 151

 Scitum est (= È noto) inter Protogenem et Apellem quod accidit. Ille Rhodii vivebat, quo cum Apelles adnavigavisset avidus cognoscendi opera eius, famA tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. Aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina (= sul cavalletto) aptatam una custodiebat anus. Haec foris esse Protogenem respondit atque hortatus est ut diceret a quo quaesitum esse. «Ab hoc», – inquit Apelles –, adreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogene, quae gesta erant anus indicavit. Ferunt artificem, protinus contemplatum subtilitatem, dixisse Apellem venisse : non enim cadere in alium tam absolutum opus; deinde alio colore tenuiorem liniam in ipsa illa duxisse, abeuntemque praecepisse ut, si redisset ille (Protogene), ostenderet (sogg. sott. la vecchia), adiceretque hunc esse quem quaereret. Atque ita evenit. Revertit enim Apelles et vinci erubescens tertio colore linias secuit nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes, victum se confessus, in portum devolavit hospitem quaerens; placuitque sic eam tabulam posteris tradi.
Plinio il Vecchio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38112
[marat] - [2017-09-10 19:15:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!