banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Fama di Pitagora in Italia
Pagina 122 Numero 70

 Erat illis (i Romani antichi) paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem, quibus L. Brutus patriam liberavit. [...] Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Quis enim est, qui putet, cum floreret in Italia potentissumis et maximis urbibus ea Graecia quae Magna dicta est, in iisque primum ipsius Pythagorae, deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures clausas fuisse? Quin etiam (= Anzi) arbitror propter Pythagoreorum admirationem, Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus existimatum. Nam cum Pthagorae disciplinam et instituta cognoscerent regisque eius aequitatem et sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates autem et tempora ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37960
[mastra] - [2022-02-22 17:32:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!