banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una sommossa popolare
Pagina 84 Numero 21

 Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus (l'aspetto) pallore ac macie peremptus; ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et olim centurionem fuisse aiebant, aliaque militiae decora vulgo commemorabant. Ipse testes honestarum pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat. Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas essent, Sabino bello respondit se militantem, propter populationes agri non fructu modo caruisse, sed omnia sibi direpta, pecora abacta. Quibus malis adflictum, aes alienum fecisse. Id cumulatum usuris, primo se agro paterno exuisse; deinde a creditore non se in servitium sed in ergastulum ductum esse. Inde ostentarea tergum foedum recentibus vestigiis verberum. Ad haec visa auditaque clamor ingens oritur. Non iam foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem pervadit. Nullo loco deest seditionis voluntarius comes; multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37900
[emi53rm] - [2021-10-05 10:42:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!