banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
La caduta di Corinto
Pagina 370 Numero 5

 Corinthus, Achaiae caput, Graeciae decus, urbs inter duo maria, Ionium at Aegeum, quasi spectaculo exposita, ruina adfecta est eodem anno quo Carthago deleta est. Causa belli fuit Critolaus, Achaiorum dux, qui legatos Romanos violavit. Metellus igitur, qui tum Macedoniam regebat, iniuriam ulcisci instituit et Critolai copiae magna clade adfectae sunt. Victoriam autem Mummius adeptus est: Achaicus exercitus enim sub ipsis Isthmi faucibus fusus est et plurimi milites interfecti sunt. Plurimae opes, vestes, tabulae, signa a Romanis cremata, incensa et proiecta sunt et in incendio aeris nota pretiosior facta est quia plurimae statuae atque simulacra ignibus permixta sunt, et aeris, auri argentique venae in commune fluxerunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37286
[2016-03-22 22:27:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!