Alcibiade Atheniensi, Cliniae filio, nemo («nessuno») fuit excellentior vel in vitiis vel in virtutibus. Ex amplissima civitate oriundus, omnium aetatis suae multo formosissimus, ad omnes res aptissimus et consilii plenus, ad rem militarem maxime idoneus, - namque imperator fuit summus et mari et terra -, disertus, patiens, liberalis fuit, sed in otio luxuriosus, dissolutus intemperansque: nam in tali viro naturae dissimillimae exstiterunt. In domo Periclis tutoris sui puer vixit; philosophiam a Socrate didicit; socerum habuit Hipponicum, omnium Graecorum ditissimum. Raro igitur maiora bona aut plura quam Alcibiadi fortuna homini uni tribuit; sed cives, quia eum timebant non minus quam diligebant, Alcibiades perniciem gloriae communis patriae semper praeposuerunt.
Cornelio Nepote
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37134[2015-07-08 11:19:29]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!