✔ Ti. Gracchi, gravissimi civis, tristis exitus prodigio denuntiatus est, nec consilio evitatus est. Cum enim in Lucanis sacrificaret, angues duo ex occulto prolapsi, repente adeso iocinore hostiae, quam immolaverat, in easdem se latebras retulerunt. Ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigium evenit. Tertia quoque caesa victima diligentiusque adservatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga impediri potuit. Quamvis haruspices ad salutem imperatoris prodigium pertinere dixissent (= Sebbene avessero detto), Gracchus tamen nullum consilium adhibuit ne occideretur perfidi hospitis sui Flavii insidiis, in eum locum deductus in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat.
Valerio Massimo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36960[silvana] - [2015-03-14 09:32:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!