banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Omero ed Esiodo
Pagina 514 Numero 6

 Clarissimum deinde Homeri illuxit ingenium, sine exemplo maximum: qui magnitudine operis et fulgore carminum solus appellari poeta meruit. In quo hoc maximum est, quod neque ante illum, quem ille imitaretur, neque post illum, qui eum imitari possit, inventus est. Neque quemquam alium, cuius operis primus auctor fuerit, in eo perfectissimum, praeter Homerum et Archilocum, reperiemus. Hic longius a temporibus belli, quod composuit, Troici, quam quidam rentur, abfuit. Huius temporis aequalis Hesiodus fuit, circa CXX annos distinctus ab Homeri aetate, vir perelegantis ingenii, et mollissima dulcedine carminum memorabilis, otii quietisque cupidissimus, ut tempore tanto viro, ita operis auctoritate proximus; qui vitavit ne in id, quod Homerus, incideret: patriam et parentes testatus est; sed patriam, quia multatus ab ea erat, contumeliosissime.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36717
[emi53rm] - [2021-11-21 07:35:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!