banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Stratagemma di Ciro
Pagina 486 Numero 26

 Cyrus subacta Asia et universo Oriente in potestatem redacto, Scythis bellum infert. Erat eo tempore regina Scytarum Tamyris, quae non muliebriter adventu hostium territa, cum prohibere eos transitu Oaxis fluminis posset, transire permisit, et ibi faciliorem pugnam intra regni sui terminos rata et hostibus obiectu fluminis fugam difficiliorem. Itaque Cyrus, traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset, castra metatus est. Dein postero die, simulato metu, quasi refugiens castra deseruisset, vim adfatim et ea, quae epulis erant necessaria, reliquit. Quod cum nuntiatum reginae esset, adulescentulum filium ad insequendum eum cum tertia parte copiarum mittit. Cum ventum ad castra Cyri esset, ignarus rei militaris adulescens, velut ad epulas non ad proelium venisset, omissis hostibus insuetos barbaros vino se onerare patitur, priusque Scythae ebrietate quam bello vincuntur. Nam cognitis his Cyrus, reversus per noctem, saucios opprimit omnesque Scythas cum reginae filio interfecit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36684
[emi53rm] - [2021-10-12 06:42:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!