banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Virtù e vizi di Annibale
Pagina 65 Numero 28

Cum Hannibal in Hispaniam missus esset primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credebant; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intuebantur. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori Hasdrubali an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam militibus praeficere cupiebat, neque milites alio duce plus confidebant. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora. Multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingenita vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35497
[waynesabat] - [2015-03-04 20:21:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!