banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vecchietti terribili
Pagina 70 Numero 25

Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum pervenit. Masinissa Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium LX annis emensus, ante omnes homines robore senectae admirabilis. Nihilque omnino ex his operibus, quae adulescens sustinere adsueverat, quo mollius senectutem ageret, omisit. Veneris etiam usu ita semper viguit, ut post sextum et octogesimum annum filium generaret, cui Methymno nomen fuit. Gorgias Leontinus, Isocratis et complurimum magni ingenii virorum praeceptor, felicissimus: nam cum centesimum et septimum ageret annum, interrogatus quapropter tam diu vellet in vita remanere, 'Quia nihil' inquit 'habeo, quod senectutem meam accusem'. Diennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate non inferior, si quidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34854
[emi53rm] - [2021-11-16 10:42:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!