✔ Apud Germanos nulla ambitio est. Solum cremant corpora clarorum virorum certis lignis. Struem rogi nec vestibus nec odoribus cumulant. Mortuis adiciunt arma, quae vivi gesserunt atque praesertim dilexerunt, principibus addunt etiam equum. Sepulcrum caespite, erigunt; contemnunt, ut gravem mortuis, arduum et operosum honorem monumentorum. Lamenta ac lacrimas ponunt cito, dolorem et tristitiam tarde. Genus spectaculorum unum est. Nudi iuvenes inter gladios et infestas frameas se iaciunt. Neque questu neque mercede ludunt: praemium tam audacis lasciviae est voluptas spectantium.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34748[darkshines] - [2023-03-01 17:53:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!