banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Atene e Roma
Pagina 342 Numero 420

 Profecto fortuna in omni re dominatur; ea cunctas res ex libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae – sicuti ego aestimo – satis amplae magnificaeque fueˉre, verum aliquanto minores quam fama. Sed, quia floruerunt ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. At populo Romano numquam scriptorum excellentium copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optimus quisque facere quam dicere, sua bene facta ab aliis laudari quam ipse aliorum narrare malebat. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur: concordia maxima, minima avaritia erat; ius bonum apud eos non legibus magis quam naturaˉ valebat. Duabus his artibus, audacia in bello, aequitate in pace, rem publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta (prove) haec habeo: quod (il fatto che) in bello saepius vindicatum est in eos qui contra imperium in hostem pugnaverant et qui, revocati (avuto l'ordine di ritirarsi), tardius proelio excesserant, quam in eos qui signa relinquere aut loco cedere coacti erant.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34232
[marat] - [2017-12-11 19:32:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!