banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una consultazione popolare
Pagina 197 Numero 206

 Hanc causam Varro, historicarum rerum praeclarus indagator, indicat qua Athenae hoc nomine vocarentur, quod certe nomen a Minerva est, quae Graece Athena dicitur. Cum apparuisset illic repente arbor olivae et ex aqua erupisset, rex Cecrops, religiosa superstitione motus, ad Apollinem Delphicum legatos misit qui sciscitarentur quid ista prodigia significarent. Quibus respondit vates oleam Minervam significari, aquam Neptunum et in civium potestate esse ex utrius nomine urbs vocaretur. Cecrops, oraculo accepto, cives omnes utriusque sexus (mos enim tunc ibi erat ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) convocavit ut suffragium ferrent. Consulta igitur multitudine, mares pro Neptuno, feminae pro Minerva tulerunt sententias et, cum plures essent feminae, Minerva vicit et urbs eius nomine appellata est. Tunc Neptunus iratus marinis fluctibus terras Atheniensium populatus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34017
[silvana] - [2014-10-10 17:41:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!