banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Solo contro tutti
Pagina 145 Numero 145

 Alexander, diu cum Sygambris proeliatus, tandem, per planitiem progressus, ad eorum urbem pervenit. Cum eam desertam a defensoribus de muro, in quem primus ascenderat, conspicatus esset, in urbis planitiem desiluit, nec eum satellites secuti sunt. Itaque hostes, cum regem a comitibus desertum intuiti essent, undique concurrunt ut eum aggrediantur. Alexander tamen constanter et audacter resistit et unus adversus tot milia hostium proeliatur, nec magna vi telorum neque tanto lacessentium clamore terretur: solus, nullo periculo territus, innumeros hostes ceciˉdit vel fugavit. Ubi vero se a plurimis circumdatum vidit, se trunco, qui propter murum stabat, applicuit quoad (fino a che) murus deiectus est et Macedonum exercitus, in urbem ingressus, ei auxiliatus est (portò aiuto). In eo proelio sagitta sub mamma traiectus, cum iam sanguinis fluctu viribus deficeretur, ita constanter proeliatus est ut eum, a quo vulneratus erat, occiderit. Tum a suis, qui consecuti erant, in tutum delatus est (fu portato).
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33955
[mastra] - [2014-09-30 12:31:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!