banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Scipione a Numanzia
Pagina 259 Numero 385

 P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago avitum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem momento temporis, quo castra intravit, edixit ut omnia ex his, quae voluptatis causa comparata erant, auferrentur ac summoverentur: nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum duobus milibus scortorum abisse. Hac turpi atque erubescenda sentina vacuefactus exercitus noster, qui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu maculaverat, erecta et recreata virtute, acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequavit. Itaque neglectae disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, servatae merces speciosissimus Scipionis triumphus extitit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32828
[emi53rm] - [2021-11-13 11:02:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!