Il proprio capriccio non coincide con la felicità nè con la filosofia
Pagina 402 Numero 279
✔ HORTENSIUS Ecce autem non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos qui vivant ut ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, id ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Plus enim mali pravitas voluntatis adfert quam fortuna cuiquam boni.
CICERO An vero voluptates corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque escae malorum? Quae enim confectio est valetudinis, quae deformatio corporis, quod turpe damnum, quod dedecus quod non evocetur atque eliciatur voluptate? Cuius motus, ut quisque est maximus, ita est inimicissisimus philosophiae : congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim, cum utatur voluptate ea, qua nulla possit maior esse, adtendere animo, inire rationem, cogitare omnino quicquam potest? Quis autem tantus est gurges, qui dies et noctes (= «giorno e notte») sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus ut moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas (esse)?
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23312[biancafarfalla] - [2013-05-19 07:49:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!