banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il supplizio di Tantalo
Pagina 99 Numero 50

 Tantalus Lydorum rex erat, clarus inter homines ob magnas divitias et diis deabusque carus. Saepe igitur Iuppiter Tantalum in Olympum vocabat atque ad Superorum epulas admittebat. Sed Lydorum rex Iovis consilia in caelo audivit et in terris hominibus nuntiavit; praeterea furtum fecit ambrosiae et nectaris divini. Ob tanta facinora Iuppiter Tantalum ex Olympo pepulit, in Inferos deiecit et saeva poena punivit. Tantalus in palude Stygia in perpetuum stabit, sed siti ardebit: nam si os ad aquam admovebit, aqua statim recedet. Rami cum multis et iucundis pomis ante oculos pendebunt sed, si Tantalus brachium sublevabit, venti arboris ramos ad altas caeli nubes extollent. Ideo supplicium famis et sitis Tantalum in palude Stygia in perpetuum excruciabit. Praeterea saxum immensum, perpetuae minae, miseri capiti impendebit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20462
[lori9] - [2011-11-26 16:37:15]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20462
[frederick120] - [2017-11-16 21:45:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!