Abilitazione Magistrale 1958 - De insidiis a Datame detectis
Pagina 1958 Numero 2
✔ Datames, cum nuntium accepisset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum numero erant, experiri voluit verum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eum ire quo ipse censuerat iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere copit. At insidiatores, decepti vestitu, impetum in eum faciunt qui suppositus erat. Praedixerat autem Datames, iis cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere quod ipsum vidissent. Ipse, cum concurrentes insidiatores animadvertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi conciderunt.
Cornelio Nepote
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16952
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!