Abilitazione Magistrale 1958 - Un memorabile disegno di Q. Metello
Pagina 1958 Numero 1
✔ Q. Metellus cum pro consule bellum in Hispania adversus Celtiberos gereret urbemque Contrebiam caput eius gentis viribus expugnare non posset, intra pectus suum diu multumque consiliis agitatis viam repperit, qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat; modo hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur cum interim tam suis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. Interrogatus quoque a quodam sibi amicissimo sibi quid ita sparsum et incertum militiae gens sequeretur, «Absite, inquit, illud quaerere; nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam sensero, continuo eam cremari iubebo». Postquam vero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicavit, cum alio eursum direxisset, subito ad Contrebiam reflexit eamque inopinatam et attonitam oppressit.
Valerio Massimo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16951
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!