banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Abilitazione Magistrale 1956 - Quomodo cognoscendus et tractandus sit discentis animus
Pagina 1956 Numero 2

 Tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciat. Ingenii signum in parvis praecipuum memoria est. Eius duplex virtus: facile percipere et fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est docilis naturae, sic tamen ut ea, quae discit, effingat. Haec cum animadverterit, perspiciat deinceps quonam modo tractandus sit discentis animus. Sunt quidam, nisi institeris, remissi; quidam imperia indignantur; quosdam continet metus, quosdam debilitat; alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit. Danda est tamen omnibus aliqua remissio. Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt, modo nulla videatur aetas tam infirma quae non protinus quid rectum pravumque sit, discat; tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est, et praecipientibus facillime cedit. Frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.
Protinus ergo ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid inpotenter faciat monendus est puer; habendumque in animo semper illud Vergilianum: Adeo in teneris consuescere multum est.
Quintiliano


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16947

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

.