banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Abilitazione Magistrale 1956 - Quomodo Octavianus de republica bene meruerit
Pagina 1956 Numero 1

 Nihil optare a diis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus post reditum in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentaverit. Finita vicesimo anno bella civilia, sepulta externa, revocata pax, sopitus ubique armorum furor, restituta vis legibus, iudiciis auctoritas, senatui maiestas; imperium magistratuum ad pristinum redactum modum. Prisca illa et antiqua rei publicae forma revocata rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; leges emendatae utiliter, latae salubriter; senatus sine asperitate, nec sine severitate lectus. Principes viri triumphisque et amplissimis honoribus functi hortatu principis ad ornandam urbem inlecti sunt.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16946

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!