Abilitazione Magistrale 1954 - Merces a Deo solo exspectanda est
Pagina 1954 Numero 2
✔ Haec est illa perfecta iustitia, quae custodit humanam, de qua philosophi loquuntur, societatem. Hic divitiarum maximus ac verissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius voluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit. Tenendum est igitur fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit. Tenendum est igitur omni modo, ut spes recipiendae mercedis ab officio misericordiae absit omnino. Huius enim officii merces a Deo est exspectanda solo: nam si ab homine expsectes, iam non caritas humana erit illa, sed beneficii foeneratio; nec potest videri bene meruisse qui, quod facit, non alteri, sed sibi praestat; et tamen res eodem redit ut, quod alteri quisque praestiterit, nihil ab eo commodi sperans, vere sibi praestet, quia mercedem capiet a Deo.
Agostino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16942
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!