✔ Amulius, cum vi aetate potiorem Numitorem oppressisset, filiam eius Ream in perpetuam virginitatem, ne quis vindex regni virilis sexus ex gente Numitoris oreretur, demersit, addita iniuria specie honoris, ut non damnata, sed sacerdos electa videretur. Igitur clausa in luco Marti sacro duos pueros innixa est. Quo cognito Amulius multiplicato metu proventu duorum, pueros exponi iubet et puellam vinculis onerat, ex quorum iniuria decessit. Sed Fortuna origini humanae prospiciens pueros lupae alendos obtulit, quae amissis catulis distenta ubera exinanire cupiens, nutricem se infantibus praebuit. Cum saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, rem Faustulus pastor animadvertit subtractosque ferae inter greges pecorum agresti vita nutrivit. Martios pueros fuisse, sive quod in luco Martis enixi sunt sive quod a lupa, quae in tutela Martis est, nutriti, veluti manifestis argumentis creditum. Nomina pueris alteri Remo, alteri Romulo fuere. Adultis inter pastores de virtute cotidiana certamina et vires et pernicitatem auxere.
Giustino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16939
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!