Abilitazione Magistrale 1952 - Morte d'un valoroso comandante
Pagina 1952 Numero 2
✔ Chabrias periit tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam, qui praeerant, aspiciebant. Quae res ei maturavit mortem. Nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo dirigere navem, ipse sibi perniciei fuit. Cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere. Hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis. Atheniensium, quae exciperet natantes, perire maluit quam, armis abiectis, nevem relinquere, in qua fuerat vectus. Id ceteri facere noluerunt; qui nando in tutum pervenerunt. At, ille, praestare honestam mortem existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.
Cornelio Nepote
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16936
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!