Liceo Classico 1959 - Optimum est pari quod mendare non possis
Pagina 1959 Numero 2
✔ Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quiaparia sunt omnibus. Ita dico, paria sunt. Nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus. Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli valetudinem temptat: aegrotandum est. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus: illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus. Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat: nubilo serena succedunt; turbantur maria cum quieverunt; flant in vicem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur. Contrariis rerum aeternitas constat. Ad hanc legem animus noster aptandus est; hac sequatur, huic pareat.
Seneca
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16925
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!