Liceo Classico 1958 - De amicis in petitione magistratuum
Pagina 1958 Numero 2
✔ Petitio magistratuum divisa est in duarum rationum diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in populari voluntate ponenda est. Amicorum studia beneficiis et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet. Sed hoc nomen amicorum in petitione latius patet quam in cetera vita. Quisquis est enim, qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est habendus. Sed tamen, qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut affinitatis aut sodalitatis aut alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest. Deinde, ut quisque est intimus ac maxime domesticus, ut ita maxime quam amplissimum esse te cupiat, valde elaborandum est.
Quinto Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16923
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!