banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Classico 1957 - Eloquentiae studendum est
Pagina 1957 Numero 2

 Meo quidem animo eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice abutuntur, sed eo quidem vehementius, ne mali magno cum detrimento bonorum et communi omnium pernicie plurimum possint: cum praesertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta, hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. Nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas confluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium comparatur. Ac mihi quidem videntur homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. Quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea in re hominibus ipsis antecellat.
Cicerone

Oggi hai visualizzato 7.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16921

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!