✔ Quis vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequantur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur? At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in culpa qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. Et harum quidem rerum facilis est expedita distinctio. Nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit quo minus id, quod maxime palceat, facere possimus, voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. Temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. Itaque earum rerum hic tenetur a sapiente dilectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut preferendis doloribus asperiores repellat.
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16915
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!