banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Classico - Incivilimento umano
Pagina 1954 Numero 1

 Quis nostrum ignorat ita naturam rerum tulisse, ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili iure descripto, fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per eadem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? Qui igitur primi virtute et consilio praestanti extiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingenii dissipatos unum in locum congregarunt, eosque ex feritate illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. Tum res ad communem utilitatem, quas publicas appellamus, tum conventicula hominum quae postea civitates nominatae sunt, tum domicilia coniuncta, quas urbes dicimus, invento et divino iure et humano ut moenibus saepserunt. Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. Vim volumus exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur. Iudicia displicent aut nulla sunt: vis dominetur necesse est.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16914

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

.