Liceo Classico - L'arte può essere compresa e giudicata da tutti
Pagina 1953 Numero 2
✔ Omnes tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava diiudicant; idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum numerorum vocumque iudicio, quod ea sunt in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura esse voluit expertem. Itaque non solum verbis arte positis moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum? At in iis si paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant. Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim cum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur. Nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces, quibus et excitamur et lenimur et languescimus et ad hillaritatem et ad tristitiam saepe deducimur.
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16913
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!