Liceo Classico 1953 - Meriti e pericoli dell'"homo novus"
Pagina 1953 Numero 1
✔ Venit mihi in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi; qui cum se virtute, non genere, populo Romano commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias et maximis laboribus suis usque ad summam senectutem summa cum gloria vixit. Videmus quanta sit in invidia quantoque in odio apud quosdam nobiles homines novorum virtus et industria; si tantulum oculos dejecerimus, praesto esse insidias; si ullum locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum statim vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper laborandum videmus. Inimicitiae sunt? Subeantur; labor, suscipiatur; etenim tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt quam indictae et apertae. Hominum nobilium non fere quisquam nostrae industriae favet; nullis nostris officiis benevolentiam illorum allicere possumus; quasi natura et genere disiuncti sint, ita dissident a nobis animo ac voluntate. Quare quid habent eorum inimicitiae periculi, quorum animos iam ante habueris inimicos et invidos, quam ullas inimicitias susceperis?
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16906
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!