banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Classico 1949 - Agricoltori e soldati
Pagina 1949 Numero 2

 In agris colendis M. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphasset consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego villam contemplans, admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporis disciplinam. Curio ad focum sedenti mangnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudianti sunt. Non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, se iis, qui haberent aurum, imperare. In agris erant tum senatores, si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum: cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp. Melium regnum appetentem occupatum interemit. A villa in Senatum arcessebantur et Curius et ceteri senes, ex quo qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an ulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16896
[mastra] - [2011-04-29 21:08:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!