banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Scientifico 1965 - Fragilità dell'umana fortuna
Pagina 1965 Numero 1

 Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos. Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noveras: ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera. Facilius enim crescit dignitas quam incipit. Iam Senecio divitiis inminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset. Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem. Intra paucissimas ergo horas, quam omnibus erat sani ac valentis officiis functus, decessit.
Seneca

Oggi hai visualizzato 14.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di un brano.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16884

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!