✔ Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus: ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret, medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. Sed affert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt: quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. Nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem, diutius spiritum continuere, ut arcu missi, ad respirandum emicant: tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent. Pariunt catulos decimo mense, aestivo tempore, interim et binos. Nutriunt uberibus, sicut ballaena: atque etiam gestant fetus infantia infirmos. Quin et adultos diu comitantur, magna erga partum caritate. Adolescunt celeriter, decem annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. Vivunt et tricenis; quod cognitum praecisa cauda in experimentum.
Plinio il Vecchio
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16883
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!