banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Scientifico 1963 - Onoriamo anche la scienza (e non solo lo sport)
Pagina 1963 Numero 1

 Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, se etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur. Cum ergo id animadvertam, admiror, qui ita non scriptoribus eidem honores etiamque maiores sint tributi, qui infinitas utilitates, aevo perpetup omnibus gentibus praestant. Id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus, sed omnium, cum libris ad discendum et animos exacuendos praeparant praecepta.
Vitruvio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16880

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

.