✔ Publio et Cnaeo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus ab acie Punica oppressis, omnibusque provinciae eius nationibus Carthaginiensium amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci audente, P. Scipio quartum et vicesimum annum agens iturum se pollicitus est. Qua quidem fiducia populo Romano salutis ac victoriae spem dedit. Eademque in ipsa Hispania usus est: nam, cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum adeuntis, in aedem, quae intra moenia hostium erat, vadimonia in posterum diem facere iussit; continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo praedixerat, sella posita, ius eis dixit. Nihil hac fiducia generosius, nihil praedictione verius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius.
Valerio Massimo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16879
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!