Liceo Scientifico 1962 - Morigeratezza degli Sciti
Pagina 1962 Numero 1
✔ Aurum et argentum perinde aspernantur ac reliqui mortales adpetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanae his usus ac vestium ignotus, quamquam continuis frigoribus urantur; pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur. Haec continentia illis morum quoque iustitiam dedit, nihil alienum concuspiscentibus; quippe ibi divitiarum cupido est, ubi et usus. Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque alieni foret; profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris omnibus continuaretur, neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet, prorsus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque philosophorum consequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae conlatione superari. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio quam in his cognito virtutis!
Giustino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16878
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!