banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Scientifico 1961 - Generosità d'uno schiavo
Pagina 1961 Numero 1

 Antius Restio proscriptus a triumviris, cum omnes domesticos circa rapinam et praedam occupatos videret, quam maxime poterat dissimulata fuga se penatibus suis intempesta nocte subduxit. Cuius furtivum egressum servos ab eo vinculorum poena coercitus inexpiabilique litterarum nota per summam oris contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac vestigia huc atque illuc errantia benivolo studio subsecutus lateri voluntarius comes arrepsis. Quo quidem tam exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum insperatae pietatis cumulum expleverat. His enim, quorum felicior in domo status fuerat, lucro intentis, ipse, cum nihil quam umbra et imago suppliciorum suorum esset, maximum esse emolumentum eius, a quo tam graviter punitus erat, salutem iudicavit; cumque abunde foret iram remittere, adiecit etiam caritatem.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16877

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!