banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Scientifico 1958 - Scriptor nuntiat se signum emisse festivum et expressum
Pagina 1958 Numero 1

 Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum modicum quidem, sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio; hoc tamen signum ego quoque intellego. Est enim nudum nec aut vitia, si qua sunt, cela aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem; ossa musculi, nervi, venae, rugae etiam ut spirantis adparent, rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum, pendent lacerti, papillae iacent, venter recessit; a tergo quoque eadem aetas ut a vultu. Aes ipsum, quantum verus color indicat, vetus et antiquum; talia denique omnia, ut possint artificum oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me quamquam tirunculum sollicitavit ad emendum. Emi autem, non ut haberem domi, verum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissimum in Iovis templo; videtur enim dignum templo, dignum Deo donum.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16868


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16868
[mastra] - [2011-04-22 06:42:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!