Liceo Scientifico 1957 - Tutto nel mondo è mortale
Pagina 1957 Numero 1
✔ Enumerare omnes fatorum vias longum est. Hoc unum scio: omnium mortalium opera mortalitate damnata sunt; inter peritura vivimus. Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies; iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant. Vasta vis ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigantium ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia. Casurae stant. Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque per clusa violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia compaginem soli superit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
Seneca
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16866
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!