Liceo Scientifico 1954 - Actio in dicendo una dominatur
Pagina 1954 Numero 2
✔ Actio, inquam, in dicendo una dominatur. Sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur quid in dicendo esset primum, huic secundas, huic tertias. Quo mihi melius illud ab Aeschine dictum videri solet; qui cum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua perlecta petitum ab eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte edita: quam cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus «Quanto, inquit, magis miraremini, si audissetis ipsum!». Ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt; imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16831
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!