banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Scientifico 1954 - Scipione Africano chiamato in giudizio
Pagina 1954 Numero 1

 P. Scipioni Africano tribuni plebis diem dixerunt. Id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur. Alii non tribunos plebis, sed universam civitatem, quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat. Alli, neminem unum civem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permiti, si ratio non sit reddenda? Qui ius aequum pati non possit, in eum vim haud iniustam esse. Haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorve maiore omnis generis hominum frequentia, quam reus illo die in forum est deductus.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16830

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!