banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Scientifico 1951 - I moti del sole e le loro conseguenze
Pagina 1951 Numero 1

 Cum duo sint genera siderum, quorum alterum spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas iisdem spatiis curibusque conficiat ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rotundi ambitus cognoscuntur. Primusque sol; qui astrorum tenet principatum, ita movetur, ut, cum terras larga luce compleverit, easdem modo his modo illis ex partibus opacet; ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem officit; nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas, quae diurnorum; eiusdem solis tum accessus modici, tum recessus et frigoris modum temperant; circumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et trecentorum quarta fere diei parte addita conversionem conficiunt annuam; inflenctens autem sol cursum tum ad septemtriones, tum ad meridiem, aestates et hiemes efficit et ea duo tempora, quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est, alterum aestati. Ita ex quattuor temporum mutationibus omnium, quae terra marique gignuntur, initia causaeque ducuntur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16821
[silly] - [2011-04-21 11:20:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

.